- MUS
- MUSGraece μῦς, Hebr. achbar, h. e. agri comsumptor et vastator (quae tamen appellatio agresti inprimis muri convenit) inter domuum incolas recensetur, Plinio l. 8. c. 57. haud spernendum in ostentis etiam publicis animal. Arrosis Lavinii clypeis argenteis, Marsicum portendêre bellum: Carboni Imperatori, apud Clusium, fasciis, quibus in calceatu utebatur, exitium. Hinc Plautus in Persa, Actu 1. sc.2.Pater, avos, proavos, abaves, tritavos,Quasi mures edêre semper alienum cibum.Ipsos vero nemo est qui in cibum expetat, cum aliae escae suppetunt. In Historia tamen Hebraica Templi Secundi p. 241. cum Hierosolymitani a Romanis obsessi essent, comedisse cadavera canum et mures. extremâ videl. fameurgente, legimus. Quo in casu, vaenisse murem CC. nummis, Casilinum obsidente Annibale: eumque qui vendiderat, fame interiisse; emptorem vixisse, legas apud Plinium loc. cit. At apud priscos Romanos sorices in delitiis, quos proin Censoriae leges, princepsque M. Scaurus in Consulatu, non aliô modôcenis ademêre, quaem conchylia, aut ex alio orbe convectas aves. Semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem, qui apris, instituit, Ibid. Colores eorum tres, niger, rufus et albus; in quibus albus rarissimus, non tamen ignotus Graecis. Aelian. Historiae l. 12. c. 5. ubi de Templo Sminthii Apollinis, in Troadis urbe Hamaxito, Γ῾πὸ δὲ τῷ βωμῷ φωλεύουσι λευκοὶ μῦες, Sub altari nidificant albi mures. Atque hi putantur omnium salacissimi, unde in Proverbium abiit, Μῦς λευκὸς, ἐπὶ τῶ ἀκρατῶν περὶ τὰ Αφροδίσια. Vide Suidam, et quid ex Philemone habeat Aelian. Historia l. 12. c. 10. Laetum tamen ostentum priscis fecêre, Plinius ubi supra. Plura vide supra, in voce Mures. Addam saltem hîc de Sennacheribi notissima clade, quam Angelo tribuunt Sacri Scriptores; illam Iosephum ex Beroso pesti divinitus immissae, Muribus vero agrestibus Aegyptios in Herodot. l. 2. c. 142. ascribere. Quod an inde ortum, quia λοιμὸς, lues et λοιμὰς, mus, in Hesychio sunt voces ita vicinae, ut una potuerit proaltera usurpari, atque sic tribui muribus clades a lue accepta. Utut sit, Cretensibus illis, qui Hamaxitum Troadis urbem praedictam condiderunt, tale quidpiam accidisse memoratur. apud Aelian. loc. cit. Veterem Homeri Scholiastem ad ll α. Aristorelem Rhetoric. l. 2. c. 24. et Polemonem laudatum Clementi in Protrept. Quae cum iis similia sint, quae de Assyriis referunt Aegyptii; illos Creticam hanc, aut Troicam, si mavis, histroiam interpolâsse, putat Bochartus, Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 34. Vide et supra Mures.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.